Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 27: Versus 45

A sexta autem hora.Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore praevaricanti Adae clausit, eo tempore poenitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judaeos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.
(* Traductions européennes)